Wednesday, May 24, 2006

An OT prophecy

Liber Sapientiae, 2:12-20

“Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobiset contrarius est operibus nostriset improperat nobis peccata legiset diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit se scientiam Dei habereet filium Dei se nominat. Factus est nobis in accusationem cogitationum nostrarum;gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius,et immutatae sunt viae eius. Tamquam scoria aestimati sumus ab illo,et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis;beata dicit novissima iustorumet gloriatur patrem se habere Deum. Videamus ergo, si sermones illius veri sint,et tentemus, quae in exitu eius erunt: si enim est verus filius Dei, suscipiet illumet liberabit eum de manibus contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus eum,ut sciamus modestiam eiuset probemus patientiam illius; morte turpissima condemnemus eum:erit enim ei visitatio ex sermonibus illius”.

No comments: